- CENTURIPE
- CENTURIPEager Siciliae, a quo Centuripinum crocum hodie Centorui Fazello. Centuripae Pomponio Sabino, et Ptolemaeo αἱ Κεντούριπαι, reliquis Graecis auctoribus neutrô genere τὰ Κεντόριπα. Quin et apud Cicer. Orat. 2. et 3. Verr. Plin. Solin. Centuripis obliquô casu legimus. Apud Silium Centuripe, l. 14. v. 204.Nec non altus Eryx, nec non e vertice celsoCenturipe, largoque fluens Entella Lyaeo.De situ Strabo, l. 6. Κεῖται δ᾿ ὑπὲρ Κατάνης τὰ Κεντόριπα, ςυνάπτοντα τοῖς Αἰτναιόις ὄρεςι καὶ τῷ Συμαίθῳ. Populi Centuripini. Nic. Lloydius. Vulgo Centorbi. Oppid. Siciliae, in Valle Daemona, prope Adranum fluv. 12. milliar. a Paterno. Baudrand. Croeum eius memoratur Solino, c. 5. Quidquid Sicilia gignit, sive soli, sive hominis ingenio, proximum est his, quae optima iudicantur, nisi quod fetus terrae Centuripino croco vincitur. Ubi Salmasius legit, nisi quod fetus terrae Centuripine Corycio vincitur. Nempe Corycium crocum praestantius Centuripino, ut quod tertiô demum locô recensetur apud Plinium, l. 21. c. 6. Vide infra ubi de Croco.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.